monumenta.ch > Victricius > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Victricius, De Laude Sanctorum, 1, 9, 5
Ergo si in corpore cruor est, cruor autem ipse superno miscetur ardori, nihil superest quaestionis, quin unam eamdemque beatorum colligamus esse cum universitate concordiam. Illa nunc est, charissimi, ex animis nostris abstergenda, abolendaque suspicio, ne quis forte vulgari errore deceptus in minutiis iustorum, et in hac apostolica consecratione, non putet totius corporeae passionis consistere veritatem.